Acasă » Latină

Latină

Reclame

COLLOQUIUM INTERNATIONALE

COMMUNICATIO ET CULTURA IN ROMANITATE EUROPÆA

Editio secunda, 24-25. Septembris A.D. MMXIII, Timisoaræ

 

Petitus dissertationum

Fausta æstimatio scientifici libramenti a dialogo Europæorum linguarum culturarumque Romanicarum peritorum in nostri Colloquii primam editionem efferta nec minus præclara qualitas voluminis Quæstiones Romanicæ, quod opera hac occasione in aperto et in sectionibus exposita continet: en nova incitamenta pro continuatione nostri propositi ad condendum forum omnibus studiosis apertum, quorum conexiones Romaniæ cum lingua Latina et propensiones studiorum hodiernæ Romanisticæ intersunt.

Hic annus duarum commemorationum propter evolutionem futuræ Europeæ Romanitatis insignium notatus est: celebramus MDCC annos ab Edicto tolerantiæ Mediolanensi et MCM annos ab inauguratione Columnæ Traiani, egregii symboli Romanorum triumphi in Dacia. Momentum harum rerum historicarum in evolutionem linguarum et culturarum manifestum est, ideo existimamus æquum esse hanc secundam editionem nostri Colloquii in serie scientificarum culturaliumque celebrationum huic anniversario assignatarum inscribi. Quapropter thema generale huius editionis CICCRE est: Antiquitas et (post)modernitas – paradigmata evolutionis in Romania. Hoc modo offerimus philologis, historicis, theologis atque omnibus Latinitatis sive Romanitatis studiosis opportunitatem ad diversæ materiæ dissertationes componendas communi autem themati pertinentes, quibus multiplex hereditas Latinitatis et instantia huius spatii culturæ, linguæ atque civilitatis in Europa reddantur.   

Ad meliorem rerum cognitionem servantur sectiones primæ editionis: Lingua et litteræ Latinæ; Historia et Theologia; Lingua et litteræ Dacoromanæ; Lingua et litteræ Francogallicæ; Lingua et litteræ Hispanicæ; Lingua et litteræ Italicæ. Dissertationes exponendæ sunt una ex subsequentibus linguis: Dacoromanice, Francogallice, Italice, Hispanice.

Intervallum ad exponendam dissertationem allocatum: tertia pars horæ (20’), atque decem momenta (10’) ad disputandum. 

CONSILIUM SCIENTIARUM PERITORUM

Prof. univ. dr. Florica Bechet (Universitas Bucurestiensis)

Prof. univ. dr. Doina Benea (Universitas Occidentalis Timisiensis)

Prof. univ. dr.  Berta Tibor (Universitas Segediensis )

Prof. univ. dr.  Jenny Brumme (Universitas „Pompeu Fabra” Barcinonensis)

Conf. univ. dr. Mihaela Bucin (Universitas Segediensis )

Conf. univ. dr. Rudy Chaulet (Universitas „Franche-Comté” Besontiensis)

Prof. univ. dr.  Ioana Costa (Universitas Bucurestiensis)

Prof. univ. dr.  Norberto Cacciaglia (Universitas Gentilium Perusiensis)

Prof. univ. DHC Riccardo Campa (Institutum Italo-Latinum Americanum, Romæ)

Prof. univ. dr.  Dana Diaconu (Universitas „Alexandru Ioan Cuza” Iassiensis)

Prof. univ. dr.  Vasile Frăţilă (Universitas Occidentalis Timisiensis)

Prof. univ. dr.  Antonio Gonzales (Universitas „Franche-Comté” Besontiensis)

Prof. univ. dr.  José Manuel González Calvo (Universitas Extremaduræ Norba-Cæsariensis)

Prof. univ. dr.  Jean-Yves Guillaumin (Universitas „Franche-Comté” Besontiensis)

Prof. univ. dr.  Guy Labarre (Universitas „Franche-Comté” Besontiensis)

Prof. univ. dr.  Coman Lupu (Universitas Bucurestiensis)

Prof. univ. dr. László Marjanucz (Universitas Segediensis)

Prof. univ. dr.  Michael Metzeltin (Universitas Vindobonensis)

Prof. univ. dr.  Ileana Oancea (Universitas Occidentalis Timisiensis)

Prof. univ. dr.  Emilia Parpală (Universitas Craiovensis)

Prof. univ. dr.  Antonio Patras (Universitas „Alexandru Ioan Cuza” Iassiensis)

Prof. univ. dr.  Lăcrămioara Petrescu (Universitas „Alexandru Ioan Cuza” Iassiensis)

Prof. univ. dr.  Elena Pîrvu (Universitatas Craiovensis)

Acad. prof. univ. DHC Ioan Aurel Pop  (Universitas „Babeş-Bolyai” Napocensis)

Prof. univ. dr.  Liana Pop (Universitas „Babeş-Bolyai” Napocensis)

Prof. univ. dr.  Oana Sălişteanu (Universitas Bucurestiensis)

Prof. univ. dr.  Maria Ţenchea (Universitas Occidentalis Timisiensis)

Conf. univ. dr. Estelle Variot (Universitas Aquis-Massiliæ)

Cercet. dr. Leonard Velcescu (Universitas Via Domitia”, Perpignan)

 

COMMISIO INSTITUTORUM

Flavia Barna                              flaviabarna@yahoo.com (FUVT)

Mirela Boncea                   bonceamirela@yahoo.it (Lingua et litteræ Italicæ)

Mirela Borchin                  mirelaborchin@yahoo.com (Lingua Dacoromana)

Valy Ceia                          valy.ceia@gmail.com (Lingua et litteræ Latinæ)

Remus Feraru                   remusferaru@yahoo.fr (Theologia)

Ramona Maliţa                 malita_ramona@yahoo.fr (Lingua et litteræ Francogallicæ)

Mariana Pitar                    pitarmariana@yahoo.fr (Lingua et litteræ Francogallicæ)

Simona Regep                   simonaregep@yahoo.com (Historia)

Elena Tia Sandu                elenasandutm@yahoo.com (Lingua et litteræ Dacoromanæ et Latinæ)

Călin Timoc                      calintimoc@gmail.com (Historia)

Dumitru Tucan                 bebetucan@yahoo.com (Litteræ Dacoromanæ)

Luminiţa Vleja                  lumivleja@yahoo.com (Lingua et litteræ Hispanicæ)

Tabellæ participantibus inscribendæ

Nomen:

Prænomen:

Titulus dissertationis:

Sectio:

Institutum (universitas, centrum studiorum etc.):

Titulus academicus et scientificus (professor, studiosus, doctorandus etc.):

Litteræ electronicæ:

Summarium Dacoromanice sive Anglice (200–250 vocabulis):

5 dominantia nomina (Dacoromanice sive Anglice):

Utebitur machina imaginibus proiciendis:  SIC    NON

Secretarii

Emina Căpălnăşan      astarteea@yahoo.com

Nadia Obrocea             nadia_obrocea@yahoo.com

Termini

– 1. Iunii 2013: ad mittendas propositiones et tabellas inscriptionis.

– 1. Augusti 2013: communicatio approbationis/reiectionis propositionum dissertationum.

Tituli et summaria (200–250 vocabulis Anglice et lingua dissertationis cum 5 nominibus dominantibus) referrenda sunt per interrete ante diem 1. Iunii 2013 ad ciccre@gmail.com  

Pretium participationis est 50 Euronummi sive 220 RON (poterit solvi die apertionis apud officinam registrationis Colloquii).

Pretio inest: mappa, refectio, prandium, cena et editio dissertationis (habita electione).

Dissertationes probandæ sunt a Consilio singularium scientiarum peritorum, qui proponet opera in tomo Colloquii edenda.

Subsequentes informationes invenientur in pagina interretiali Colloquii: ciccre.wordpress.com.

Reclame

Lasă un răspuns

Completează mai jos detaliile tale sau dă clic pe un icon pentru a te autentifica:

Logo WordPress.com

Comentezi folosind contul tău WordPress.com. Dezautentificare /  Schimbă )

Fotografie Google+

Comentezi folosind contul tău Google+. Dezautentificare /  Schimbă )

Poză Twitter

Comentezi folosind contul tău Twitter. Dezautentificare /  Schimbă )

Fotografie Facebook

Comentezi folosind contul tău Facebook. Dezautentificare /  Schimbă )

Conectare la %s

%d blogeri au apreciat asta: